# Thaumatographia naturalis 156

Jan Jonston, Thaumatographia naturalis, CAPVT XXIV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jan-jonston/thaumatographia-naturalis/156
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jan-jonston/thaumatographia-naturalis/156

CAPVT XXV. DE GEMMIS IN CORPORIBVS animalium repertis. Art. I. De Draconite, Chelonia, Alectorio & Rubetarum lapidibus. Lures sunt quae in animalium reperiuntur corporibus gemmae, quasdam tantum apponam: Omnes enim recensere, Synoptici lahoris non est. Draconites, sive Dracontia è cerebro fit Draconum; sed nisi viventibus abscisso, nunquam gemmescit, invidia animalis mori se sentientis. Igitur dormientibus amputant. Sotacus qui visam eam gemmam sibi apud regem scripsit, bigis vehi quaerentes tradit, & viso Dracone spargere somnifica medicamenta; atque ita praecidere. Plinius l. 37, cap. 10. Esse autem candore translucido, nec postea potiri, aut artem admittere. Cinediae inveniuntur in cerebro piscis ejusdem nominis, candidae & oblongae, eventuque mirandae, si modò est fides; praesagire eas habitum maris nubilo colore aut tranquillitate. Chelonia oculus est Indicae testudinis, portentosissimae Magorum mendaciis. Melle enim colluto impositam linguae, futurorum divinationem praestare promittunt: quintadecima Luna & silente, tota die: decrescente verò ante Solis ortum; caeteris diebus à prima in sextam horam. Caeterum de Draconis gemma scribit & Philostratus, illique id adscribere videtur, quod Gygis praestitisse annulus dicitur. Rhodig. cap. 11. lib. 6 Antiq. Lectionum. Alectorius ex cristati galli exscinditur ventriculo, tenui membrana, aut pellicula inclusus, quarto à quo in spadonem & Eunuchum descivit anno. Lemn. de Occult. Forsan ex seminis vi caloris innati concrevit excremento, sicut lac in mammillis lapidescit. Conciliat viris favorem, & in geniali robustos facit thoro. Rubetae proferunt lapidem, ipsarum in illo nonnunquam imago. Non nisi autem annosis concrescere solet. Libav. lib. 3 singul. Asservatur in familia Lemniana, magnitudine nucem avellanam superans. Lemnius de Occult. l. 2, cap. 30. Tumores a bestiis venenatis illatas, crebro discutere attritu, compertum est.

---

Jan Jonston, Thaumatographia naturalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Thaumatographia_naturalis.
