# Thaumatographia naturalis 159

Jan Jonston, Thaumatographia naturalis, CAPVT XXIV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jan-jonston/thaumatographia-naturalis/159
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jan-jonston/thaumatographia-naturalis/159

Corticatum autem quid, inquit Sennertus, & ut sic dicam camelatum generatur ex parvo initio, quod saepe palea est, cui humor quidam adhaerescit & agglutinatur, & hinc ex multis quasi laminis lapis iste coagmentatur major in seniore, minor in juniore capra; omnesque laminae tam internae quam externae laeves sunt & splendentes. Rasis experimento edoctus contra omnia eum commendat venena. Non modò haustus, inquit Mathiolus in Dioscor. I. 5, cap. 73. sed etiam adalligatus, ita ut nudam finistri lateris carnem contingat, omnia superat. Addit praeterea Abdalnarchus: Lapidem quem vocant Bezahar, jam ipsi vidimus apud filios Almirama custodis legis Dei: pro quo lapide is magnificam, ac prope regiam aedem Cordubae rependit initio belli. Lachrymam cervi lapidem esse Bezoar placet quibusdam. Aiunt enim cervos senio obrutos in oriente serpentes in escam sumere, esu rejuvenescere. At veneni superandi causa, in flumine mergi, exerto tantum capite; sic manentibus lentum ab oculis defluere humorem Solis ardoribus excoctum, in lapidem inibi concrescere. Glandis ei imago, & delapsus ab oculis ab attendentibus excipitur. At diversa esse tamen existimantur. De lachryma autem cervi, quam se in Musarum thesauris habuisse carissimam scribit, haec habet Scaliger Exerc. 112. Ante centesimum annum in cervo nulla est. Post eam aetatem accrescit ad oculi canthum, ipsis oßibus, atque in os protuberans concrescit ea duritia qua cornu superat. Qua parte prominet rotunda est insigni nitore coloris fulvi, non sine vestigiis aliarum venularum. Tanta laevitate ut pene tactum effugiat: ita enim sese subtrahit, ut propemodum seipsam movere videatur. Adversus venena remedium praestantißimum. Peste correptis datur cum vini momento. Vnde tantus cietur sudor, ut penè totum solvi corpus credas. Hucusque Scaliger. Qui accuratè de eo instrui cupit, Bauhini de lapide Bezoar tractatum inspiciat.

---

Jan Jonston, Thaumatographia naturalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Thaumatographia_naturalis.
