# Thaumatographia naturalis 162

Jan Jonston, Thaumatographia naturalis, CAPVT XXVI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jan-jonston/thaumatographia-naturalis/162
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jan-jonston/thaumatographia-naturalis/162

Is ergo si incalescat, sulphuris auri percipiens praesentiam, & sese opponit, vires conjungit, & impetu facto ac cum strepitu erum. pit, atque accenditur. Reddi an possit potabile disputatum hactenus; posse experientia demonstravit. Nam Clarissimus vir Franciscus Antonius Londinensis Medicus in formam mellis redegit, ut probaretur, certas, ad praecipuos Germaniae Medicos, doses misit. Iohan. Vincent. Finckius in Enchiridio Dogmatico Hermetico. Nullam tamen alendi vim habere existimat Heurnius l. I, aphor. 24. Quia inter aurum potabile & solidum praeter concretionem & fusionem nihil interest: Etsi purioribus nequit homo ali Elementis, inanimatis & destillatis ali difficulter poterit: Fieri etiam posse, factum ostendit. Libram unam argenti vivi unica liquoris rubicundissimi guttula in aurum Kellejus Anglus convertit; & tantarum hic pulvis virium, ut uno grano quinque tingeret millia, & uno decem circiter auri puri extraheret uncias. Sennert. de Consens. & Diss. cap. 2. Quid & Theophrastus fecerit, notum ex Neandro, notum ex Oporino. Neander in Geographia. Oporinus in Epistolis. Nicolaus Mirandulanus Carpi aurum ex aere fecit, fecit & Hierosolymis: suntque tantorum testimonia, ut impudentis sit rejicere. Picus Mirandula Apollinaris plus quam viginti se tenere aurum conficiendi modos sancte affirmabat. Hinc illi Romae Epitaphium, Auri ex plumbo collectori. Quidam specie differentia inter se permutari non posse judicant. Quid obstet non video? Forma plumbi in aurum non convertitur, sed decedente, subsequitur ista. Materiae ubi communio, symbolizatio ibi sit necesse est. Plantae in sua perfectae forma species, in chylum nihilominus mutantur. Nec fucatum putetur. Formae rerum nopis ignotae sunt, ex proprietatibus cedit notitia; huic cum omnes inhaereant, quis dubitationi locus? Difficile id tamen & caute tentandum. Chymicus excellens Penotus erat, quàm miserè in extremo suos canos deposuerit senio, notum doctis. Vox illius. Se si alicui malum vellet quem aperta vi aggredi non valeret, authorem ipsi Chymia exercenda futurum. Sennert. lib. cit. Caeterum varia ex auro facta opera, omnibus exploratum est. Heliogabalus aureis vasis ventris excepit onus. Xerxes platanum auream habebat, sub qua consueverat sedere. Rex quidam Aegypti filiae cadaver in vaccam deauratam condidit.

---

Jan Jonston, Thaumatographia naturalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Thaumatographia_naturalis.
