# Thaumatographia naturalis 177

Jan Jonston, Thaumatographia naturalis, Cap. XLIV. De Vite. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jan-jonston/thaumatographia-naturalis/177
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jan-jonston/thaumatographia-naturalis/177

Cap. XLIV. De Vite. Cap. XLVII. De Prodi Cap. XLV. De Xaqua giis arborum. & Zuccaro. eigen etiam ig ADMI CAPVT I. DE PLANTIS IN GENERE. * Nanimatorum θαυματα vidimus, animatorum jam videbimus. Inter haec primo plantae ocPcurrunt, non quod dignitate praecedant, sed quod communem viventium in se habeant gradum. Vegetans enim illa informat anima; nutricem, auctricem, generatricem, cum suis subordinatis facultates proferens: accedit his specifica forma, per quam una quaeque constituitur, operatur, ab aliis distinguitur. Corpus illarum certis partibus absolvit natura, quae ligni, matricis corticis, radicis, caudicis, rami & surculi, florum dein & fructuum nominibus definivere Physici. Hisce variantibus summa in plantis varietas. Ortum illis terra tribuit, indita in creatione facultas, & quia qualitatum magna variatio, magna & in his conspicitur. Expresse Moses; Herbascat terra herbulas, herbas sementantes semen, arbores fructiferas edentes fructum in species suas, in quibus suum sit semen super terram. Porta l. 2. Phytogn. cap. 1. vero cum è profundissimis aedium fundamentis egestam humum convasasset, atque sub dio exposuisset, paucis post diebus, è variis terrae qualitatibus, varia herbarum prodiêre genera, Neapolitano caelo, soloque familiaria, conspexit. Maritare quasdam necesse est. Hinc maris & foeminae confusa in illis principia sunt. At falsum impraegnari favonio, quod Plinius scribit. Exarescunt quae plurimum fructificant. Consumitur enim nutrimentum; & ultra D. Thomae Insulam, Auster tantum spirare dicitur; alibi duo tantum per vices venti. Caeterum non in omnibus omnia plantarum genera locis crescere, certum est. Nam & iuxta Romam castaneae aegre proveniunt & circa Bosphorum Cimmerium, in Panticapaeo urbe omnimode laboravit Mithridates Rex & caeteri incolae, sacrorum certe causa laurum, myrtumque habere, non contigit. Quod vero & sub alio coelo novae repertae, ut Tabacum pridem ex America petitum sylvestre in radicibus Sylvae Thuringiacae inventum. Libav. l.

---

Jan Jonston, Thaumatographia naturalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Thaumatographia_naturalis.
