# Thaumatographia naturalis 18

Jan Jonston, Thaumatographia naturalis, CAPVT V. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jan-jonston/thaumatographia-naturalis/18
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jan-jonston/thaumatographia-naturalis/18

obitum, nigri coloris per septem dies apparuit macula, teste Eginharte. Obscurationem Evangelii quibusdam innuere videtur Anno 1415, septima Iunii tam horrenda fuit Solis Eclipsis, ut aves in terram deciderent. Hoc tempore Iohannes Hus in concilio Constantiensi fuit combustus 6 Iulii: Supernaturalis illa fuit, quae passionem vidit Dominicam. Plenilunio accidit, totalis & per trihorium duravit. Dionysius de illa. Aut DEVS naturae patitur, aut mundi machina corrumpitur. Hic dein communicato cum Philosophis consilio, aram Ignato DEO extruxit, & ad concionem Pauli conversus est. Relatam in acta publica Romae testatur Tertullianus in Apologetico, sed ne spargeretur prohibitum. Aliàs usus Ecclipsium est apud Chronologos insignis, praesertim illarum, quae cum certis circumstantiis temporis, anni, diei, mensis, horae, scrupulorum horariorum, atque distantiae ab aliis Ecclipsibus, simpliciter annotatae, qualis est Ecclipsis Arbeliana apud Curtium, Peloponesiaca apud Thucydidem, Cambisiana apud Ptolomaeum. Pawellus in Consilio Chronologico. Sunt enim certi limites, & characteres temporum in coelo fixi. Hinc laudata Calvisio Chronologia Scaligerana, quod phaenomena, & Ecclipses annotatae, ad annos suos mundi, ex tabulis motuum coelestium edantur, & ad eosdem perveniant. Hinc periodus Calyppica septuaginta sex comprehensa annis, quo spacio Syzygiae luminarium, novilunia, & plenilunia, & Ecclipses ad eadem temporis recurrunt momenta. Vide de his accurate disserentem Clariss. Chronologum Pavellum. Ego propero ad alia. Artic. III. De motus Solis. Quis Solem vehi, Oceano mergi Occidentem, bene lotum ascendere fingunt Machumetani: nobis duplicem ejus motum quotidiana suggerit experientia. Videmus singulis diebus oriri, & occidere, singulis annis ad Septentrionem & Aue OBLI. Austrum obliquato cursu ovalem facere figuram; sub Eccliptica tamen ita directè linea, ut ne latum quidem unguem ab ea. Complementum cursus in Zodiaco apud plerosque variat. Hipparchus trecentos sexaginta quinque dies, minus quarta diei parte illi adscribit. Tebitius novem minutias quartae diei parti deesse tradit. Henri. cus Mechliniensis, eos qui luminarium deliquia, ex Ptoloniaeo, aut Albategnii observarent tabulis, semper aberraturos prodidit. Bodin. I. 5. Theatri Naturae. Vulgare est 365 dies, horas sex tribuere.

---

Jan Jonston, Thaumatographia naturalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Thaumatographia_naturalis.
