Latin
CAPVT IV
Jan Jonston, Thaumatographia naturalis 181
Unproofread scanNot analysed yet
Certa parte quae ad Cortinam spectat, ubi ingens illius copia, ἂνπληνον hoc inventum est, secus, quae ad Enosam. Nullus enim ibi ejus proventus. In aversa foliorum ejus parte. aureus invenitur pulvis, qui drachmae pondere, cum albi succini farinae semidrachma, ex succo portulacae potus, gonorrhaea juvat laborantes. Arbutus mense floret Iulio, flores singulari appendice postrema racematim cohaerent parte specie quisque myrto oblongo similis, &magnitudine tantus, non foliatus, concavus, tanquam ovum exscalptum, ore aperto: cum autem defloruerit, retinaculum perforatur. Theophrast. I. 3, cap. 16, de Plantis. CAPVT V. DE ARVNDINE. ASSEral, &Agnacath. IN Zeilam tam capaces Arundines sunt, ut ex eis parent monoxyla; sed &lanceas ex iisdem A conficiant. Sicut in Regno Pegu remos &malos Myoparonum: Septenum quippe pedum aequare ibi ambitum, certum est. Scaliger Exar. 166. In India ad tantam assurgere molem, scribit Mathiolus, ut singula internodia, navigiorum vicem praestent per fluvios &lacus, ternos homines capiente alveo. Mathiol. Diosc. II, c. 97. Inter eam &filicem ingens est odium. Proinde arundinem vomeri alligatam, filicem in agro destruere ac enecare prodiderunt. Cum asparagis colit amicitiam. Nam si serantur in Arundinetis, mirifice inibi proveniunt. Mathiol. lib. cit. Asseral praelium inituri Turcae vorant, quo alacres &periculorum contemptores evadunt. Circulatores in spectaculis saepissime eo utuntur. In vinum immiscent Pharmacum, quod fauces convellat. Ei cui fucum facere volunt, jubent digitum intingere, fugere. Hic in os inditum non sine dolore premit invitus. Interea, ac si moerentem solentur, carpi &temporum oblinunt arterias, idque medicamento peculiari. Vbi ad se rediit, quasi qui è mari rediit naufragus, capillum, vestimentaque velut udae torquet, exprimit; brachia tergit, nares emungit. Scalig. Exerc. 154.