Latin
CAPVT VIII
Jan Jonston, Thaumatographia naturalis 185
Unproofread scanNot analysed yet
Ananii ex de liberato contortoque ejus caudice faces ad nocturna parant lumina, quae quia bituminosa redundant pinguedine, taedae conflagrant modo, &resinosi quiddam picis reddunt colorem. In ligno Buxeo Narcotica quaedam vis est, &sulphur soporiferum. Id vel foetor, quem contranit, ostendit, &natale quo delectatur solum. In montanis enim &saxons locis nascitur &luxuriat, foetidissimumque exugendo imbibit sulphur. Ex ejus rasura exstillatur aqua spiritus vitriolati instarGravissimus dentium dolor sedatur, dentiscalpium ejus oleo, si intinctum &in radicem dosentis immissum fuerit, idque tam subito, ut miraculi &incantationis instar, dolor prorsus avolet &opprimatur. Quercet. Tetrad. cap. 16. Flores ejus adeo sanguinem purgare feruntur, ut si dr. 1 pulveris cum aqua papaveris rhaeadis exhibita, sanguis post horam mittatur, floridus is emanet. Petrejus in Nosol. Harm. Discurs. 14. CAPVT IX. DE BATAT, BAXERA, Brusathaer &Baaras. Atat radix est napi figura nigro cortice, sparsa inferne quasi per brachia. Color medullae varius est, inde in species divisa; sed in ultimo pretio lutea est. Ejus satio mira: Nec enim radice, sed oleam imitata talea seritur. Sarmenti fissum in aliquot partes frustum, aliquantulum tamen ut servetur corticis, deponunt, Ridicam propter pangunt. Ejus namque stipes advolvitur lupuli more. Quinto mense messis tempestiva. Scalig. Exerc. 111. s. 17. Baxera est arbor in regno Beli, quod Catainis affine est Tartaris.