# Thaumatographia naturalis 186

Jan Jonston, Thaumatographia naturalis, CAPVT VIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jan-jonston/thaumatographia-naturalis/186
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jan-jonston/thaumatographia-naturalis/186

Radix ejus illico interficit comesta. Mali remedium fructus est Nirabi. Tollitur eo venenum, quodcunque tandem fuerit. Scalig. Exerc. 153. s. 6. Brusathaer arbores sunt marinae, ad Chinarum finum. Tanta illarum vastitas, ut immensae magnitudinis avibus stabula praebeant. Tam grandes sunt, inquit Scaliger, ut eis etiam graviora animalia integra sustollantur, atque auferantur. Scalig. Exerc. 181. s. 10. De Baaras scripsit Iosephus. In valle, inquit, qua civitas à parte Septentrisnalicingitur, quidam lacus Baaras appellatur, ubi radix eodem nomine gignitur, qua flammae quidem adsimilis est colore, circa vesperam vero veluti jubar fulgurans. Accedentibus eam & evellere cupientibus facilis non est, sed refugit, nec prius manet, quam si quis urinam muliebrem vel menstruum sanguinem super eam fuderit. Quinetiam tunc, si quis eam tetigerit, mors certa est, nisi forte illam ipsam radicem ferat de manis pendentem. Capitur alio modo sine periculo, qui talis est: Totam eam circumfodiunt, ita, ut minimum ex radice terra sit conditum; deinde ab ea religant canem, illoque sequi eum à quo religatus est cupiente, radix quidem facillime evellitur; Canis vero continuo moritur tanquam ejus vice, à quo tollenda erat, traditus. Nullus enim postea accipientibus metus est. Fabella esse videtur, nisi alius subsit sensus.

---

Jan Jonston, Thaumatographia naturalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Thaumatographia_naturalis.
