Latin
CAPVT V
Jan Jonston, Thaumatographia naturalis 19
Unproofread scanNot analysed yet
In isto obliquo cursu propiorem terrae animadvertimus, dum meridionalia signa peragrat, remotiorem in Septentrionalibus. Ille centum septuaginta octo diebus, viginti &una horis, duodecim minutis absolvitur: hic centum octoginta sex dies, horas octo, minutas duodecim exigit. Quia verò distantia Centri Eccentrici à Centro Mundi mutabilis est, hinc propiorem jam nobis esse Solem quam tempore Ptolomaei. milliaribus novies mille nongentis scripsit Melanthon, &Origanus, vicies sexies mille sexcentis &sexaginta Copernicus, &Stefflerus. Alsted. in Theoria Planetar. Non placet sententia Scaligere Exerc. 99. sect. 2. nec videtur verisimile Bodinol. 5. Theatri in tanta distantiae varietate, tam immobilem Ecclipsium manere posse disciplinam. Retrocessisse miraculose tempore Ezechiae sacra produnt oracula, ex umbra in scioterico agnitum: stetisse &triginta sex horarum constituisse diem, Iosuae testatur historia. Iustinus Martyr in Dialogo cum Tryphone. Exilire quibusdam die Paschatis in ortu videtur, &resurrectioni sanctissimi applaudere Triumphatoris. Si ita est, per integrum diem subsiliat necesse est, quia per integrum oritur. Interposito igitur hoc quicquid est, adscribendum aëri, qui circa ortum vaporibus scatet, &si quando, in Vere maxime propter poros apertos, plus vaporum exhalat. Camer. Cent, a, Memirab. p. 39. Artic. IV. De dierum, &noctium imaequalitate. Ccessu Solis in Horizontem dies nobis ori* Atur; nox advenit, Sol ubi decesserit. Sed quia obliquo cursu agit, &terminis Tropici utriusque mediante Aequatore cingitur, aequalitatem sub Aequinoctiali servat, variatio sequitur quocunque declinaverit: major tamen quo remotior ab Aequatore terrarum distantia.