Latin
CAPVT XV
Jan Jonston, Thaumatographia naturalis 191-2
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT XV. CHELIDONIO, DE CAEPIS Cannabi &Conserva. Aeparum Ascaloniarum peculiaris est natura. Solae fissiles &quasi steriles à radice consistunt, nec ea crescere possunt parte. Theoph. I. 7, cap. 4. Non igitur deponuntur, sed semine seruntur, circa ver in germine transferuntur. In Creta genus etiam est, quod crassatur quidem in radice, satum semine, depositum vero, in caulem diffunditur &semen, sine capite saporeque dulce est. Elini semine caepis indito nascitur herba, lini folio, sapore acri: Draconem vocant. Lusit tamen satio Scaligerum, miraculi cum experiretur certitudinem. Scalig. Exercit. 169. s. 2.