# Thaumatographia naturalis 191-2

Jan Jonston, Thaumatographia naturalis, CAPVT XV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jan-jonston/thaumatographia-naturalis/191-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jan-jonston/thaumatographia-naturalis/191-2

CAPVT XV. CHELIDONIO, DE CAEPIS Cannabi & Conserva. Aeparum Ascaloniarum peculiaris est natura. Solae fissiles & quasi steriles à radice consistunt, nec ea crescere possunt parte. Theoph. I. 7, cap. 4. Non igitur deponuntur, sed semine seruntur, circa ver in germine transferuntur. In Creta genus etiam est, quod crassatur quidem in radice, satum semine, depositum vero, in caulem diffunditur & semen, sine capite saporeque dulce est. Elini semine caepis indito nascitur herba, lini folio, sapore acri: Draconem vocant. Lusit tamen satio Scaligerum, miraculi cum experiretur certitudinem. Scalig. Exercit. 169. s. 2.

---

Jan Jonston, Thaumatographia naturalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Thaumatographia_naturalis.
