# Thaumatographia naturalis 194-2

Jan Jonston, Thaumatographia naturalis, CAPVT XVIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jan-jonston/thaumatographia-naturalis/194-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jan-jonston/thaumatographia-naturalis/194-2

CAPVT XVIII. DE ELATERIO ELLEBORO, Eupatorio, Emito & Foeniculo. Mnium medicamentorum diuturnissimum est Elaterium ducentorum annorum quidam apud se servavit. Humiditas in causa esse dicitur. Quamvis enim praecisum in cinere ponatur humidum, tamen ad quinquagesimum annum lucernis admotum, lumen extinguit. Theophil. l. 9, c. 14. Elleberi radicum diluto, hyeme media, accensis maxime frigoribus, plures quartana febri liberati sunt. Nunquam, inquit Mathialus ad lib. 4, c. 146, quod meminerim, hoc Ellebori dilutum dedimus quartanariis nostris, quin ex unica assumptione vel saltem altera, Deo juvante, fuerint ad sanitatem reducti. Eupaterii sicci suffitu venenata fugantur animalia.

---

Jan Jonston, Thaumatographia naturalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Thaumatographia_naturalis.
