Latin
CAPVT XVIII
Jan Jonston, Thaumatographia naturalis 196
Unproofread scanNot analysed yet
que securitatis anxius, cum clamaret, omni Senatu, Carthaginem delendam; attulit quodam die in curiam praeconem ex ea provincia ficum; ostendensque patribus. Interrogo vos, inquit, quando hoc pomum putatis depromptum ex arbore. Cum inter omnes recentem esse constaret: Atqui tertium, inquit, diem, scitote decerptum, Carthagine; tam prope à muris habemus hostem. Statim tum sumptum est tertium punicum bellum. quo Carthago deleta est. In Hyrcania sunt, quae modios ducentos septuaginta singulae ferunt,