# Thaumatographia naturalis 197

Jan Jonston, Thaumatographia naturalis, CAPVT XX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jan-jonston/thaumatographia-naturalis/197
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jan-jonston/thaumatographia-naturalis/197

Fungi in Numidia tam crassi nascuntur, ut Cydonii superent magnitudinem. In Neapolitano regno crassa crusta est. Ea terrae operta dodrante & tepida aspersa irroratione, quarto post die fungos edit. Scaliger exerc. 111. s. 1. Necesse vero est seminarium quoddam existere virtutemque ex suo promere sinu; aqua aspersa tum materiam & nutrimentum adferente, tum προκαταρκτικὴν quandam, Libav. l. 2, Epist. Chym. 30. Si decoquantur, aut succus exprimatur, arborumque affundatur stemmatibus (in faginis praecipue obtinet) magno numero fungi inde nascentur. Sennert. de cori. & dist. chym. c. 12. In Aquilonaribus partibus sub polo frequentes sunt Magneticae, quibus si adhaeream fagi in Magnetes mutari. Olaus l. 12. c. 1, autor est. CAPVT XXI. DE GVAIACO ET GENTIANA. Wajaci ligno insignis ad arcendam luem Veneream facultas. In Italiam primo ingressu timide propinabatur. Panis & uvae passae modico circumscribebatur diaeta & quadraginta dierum in tenebris assignabatur domicilium, tanta scrupulositate, ut ne aëris quidem claritatem inspicere licuerit. Mathiol. in l. I. cap. 3. Observatum post erratum & gallinarum caro adhibita, sed sine vini haustu. Primus Mathiolus tentavit, cum successu, servavere & alii. Gentiana cruciata alias dicitur S. Ladissai Regis herba. Ferunt tota Hungaria à Tartaris pulsum, fugisse in Daciae urbem Claudiopolim. Istic in familiaritatem divitis pervenit, Compaterque ejus evasit. Ejus auxilio fugati iterum Tartari. In fuga nummos aureos, quos ex praeda collegerant in Aradiensi abjecere campo, remoram insequentibus. Petiit Rex à Deo, ut in lapides mutarentur. factum. Hinc ingens horum ibidem numerus. Afflicta paulo post saevissima peste Hungaria, obrinuit à Deo, ut, quam herbam sagitta in aërem emissa, tangeret delapsa, remedium illa esset malo. Cecidit in Cruciatam, & ejus usu fugata è regione pestis. Haec ita dicuntur. Camerar. Centur. 3 memorab. s. 23.

---

Jan Jonston, Thaumatographia naturalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Thaumatographia_naturalis.
