# Thaumatographia naturalis 206

Jan Jonston, Thaumatographia naturalis, CAPVT XXIX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jan-jonston/thaumatographia-naturalis/206
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jan-jonston/thaumatographia-naturalis/206

Sculpunt, inquit, in his adhuc virentibus tam virorum, quam mulierum formas, infixis hordei & milii granu iis in locis, ubi pilos exoriri volum: deinde facta scrobe, tam diu tenui sabulo obruunt, quousque grana illa radices emittant, id quod fiet viginti ad summum dierum spacio. Eruunt eas demum, & adnatas e granis radices acutißimo cultello scindunt, aptantque ita, ut capillos, barbam, & caeteros corporis pilos referant. Malva adeo Veneri nascitur, ut semen unicaulis aspersum genitali, foeminarum aviditates augere ad infinitum Xenocrates tradat: item tres radices ad alligatos tenesmo & dysentericis utilissime infundi. Mirum vero aquam radice ea addita addensari sub dio & lactescere. Plin. l. 10, c. 21. Morus nonnisi exacto frigore germinat; parit tamen inter primas. Cum germinare incipit, in tantum universarum prorumpit germinatio, ut una nocte peragat etiam cum strepitu, ut tota floribus operiatur. Plin. l. 16. c. 25.

---

Jan Jonston, Thaumatographia naturalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Thaumatographia_naturalis.
