# Thaumatographia naturalis 210

Jan Jonston, Thaumatographia naturalis, CAPVT XXXII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jan-jonston/thaumatographia-naturalis/210
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jan-jonston/thaumatographia-naturalis/210

Palmae genus India profert, è cujus truncis, excisis consulto mense Augusto ramis, destillat liquor vinosus; quem incolae vasis excipiunt, nisi excoquatur post triduum acescit. Mathiol. ad lib. 1, c. 126. Decoctus in mel suavissimum vertitur, quod post modum ex aqua resolvitur, diebus viginti artificiose percolatur. Sic defaecatum perennat. At Palmulae quas Dioscorides Thebaicas vocat, adeo tractu temporis insolatę siccescunt, ut molitae cogantur in panem. Meminit Thevetus palmae viniferae in Aethyopiae promontorio, quae est palmularum genere pulcherrima, sive proceritatem, sive perpetuam viriditatem spectes. Inciduntur duobus à terra pedibus, quo succus inde eliciatur. Hic vasis terreis pro quotidiano potu excipitur, ut autem diutius conservetur, modicum salis injiciunt: Colore & consistentia, vinum album Campaniae refert. Refert Linschottus l. 4 Americae Novae c. 26. in Indiae occidentalis loco, qui vocatur ad D. Iohannis de portu divite nasci palmam, quae singulis mensibus novas frondes nucibus coccis graves ferat. Pierius vero in hieroglyph. symbolum anni esse asserit, quod per ortus Lunae singulos, singulos ramos progeneret, una omnium arborum.

---

Jan Jonston, Thaumatographia naturalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Thaumatographia_naturalis.
