Latin
CAPVT XXXV
Jan Jonston, Thaumatographia naturalis 213
Unproofread scanNot analysed yet
quae suffossae fluctibus aut propulsae flatibus vastas complexu radicum Insulas secum auferebant; atque ata libratae stantes navigabant, ingentium ramorum armamentis. Saepe territis classibus Romanis, cum velut industria fluctibus agerentur, in proras stantium noctu. In Thurino agro nunquam folia demittebat una, ante mediam nunquam germinabat aestatem. Rhabarbarum in sola provenit China, inde per Vsbechen in Turciam, hinc Venetias transfertur. Insignes ejus vires commemorantur, &hydropici adfertur exemplum; qui cum in summo fuisset periculo, Rhabarbari fortuito usu, non tantum à morbo liberatus est, sed etiam ad primum pervenit senium. Adolphus Occo in Scoltii Epist. Inflixerat eidem lethale servus vulnus post morbum, &quarto vel septimo die moriturum sperabant Chyrurgi: Convaluit, &quod evaserit, Rhabarbari usui post Deum adscripsit. De eo ita paucis quidam. Camerar. Cent. 6, in 51. Calfacit &siccat, stringit Rhabarbarum &alvum Solvit, &est Pueris, Gravidis, benedicta medela, Visceraque obstructa hoc aperit, Bilem &Pituitam Purgat, tum stomachi vitius, emendat &Epar, Sanguis &ex illo fit clarus, sputa cruenta, Sistit, dejectosque juvat, ruptisque medetur. Et Dyssenteriis confert. Ex parvo Rhabarbari semine, tribus mensibus tam