# Thaumatographia naturalis 218

Jan Jonston, Thaumatographia naturalis, CAPVT XXXIX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jan-jonston/thaumatographia-naturalis/218
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jan-jonston/thaumatographia-naturalis/218

CAPVT XXXIX. DE SINAPI, SATYRIO & Saxifragia majore. CInapi Saccaro obductum, vel cum melle pro bellariis appositum, experimentum tutum in defectu ingenii ab humiditate statuitur. Horst. l. 2, de sanitat. tuend. cap. 1. Hoc condimento laxatus gurgulio cito contrahitur. Pythagoras proin in honore habuit, quod praeter valetudinis conservationem, in altum quoque feratur, & in arcam illam divinae rationis ac mentis stationem potenter conscendat. Hujus intinctum ex musto confectum, inquit Pansa theor. spu. de pror. vit. c. 51. Cunctis literatis praesertim hyemis tempore commendo. Cum totum corpus calefaciat, venulas Mesaraicas aperiat, & deductionem Chyli in epar promoveat. Nihil enim capiti salubrius, quam ventrem laxum sibique propitium habere. Satyrion herba ad rem veneream mirifice pollet, attacta tantum. Septuageno compressu definivit in Indo, qui attulerat, duodecimo in aliis, Theophrastus. Huic similis est Cynosorchis, cujus radix major flatuosa turgens materia, Venerem excitat; minor reprimit. Saxifragia major in monte Baldo nascitur, ex vivo & durissimo prodiens lapide, & antiquis urbium moeniis. Mathiol. ad l. 4. cap. 15. Radix in petris adeo pertinaciter concluditur, ut nonnisi mucronatis ferramentis evellatur. Vim habet expellendi calculos. Certe illius potu innumeri ex uno tantum ejecti sunt, fabae quidam magnitudine.

---

Jan Jonston, Thaumatographia naturalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Thaumatographia_naturalis.
