Latin
CAPVT V
Jan Jonston, Thaumatographia naturalis 22
Unproofread scanNot analysed yet
Lipsio citante in Epistola: Anno millesimo quingentesimo septuagesimo tertio, Bohemica sylva octodecim septimanis arsit; Danubius ita exaruit, ut multis in locis tranari potuerit; quod verò mirum est, nullum inde segetibus damnum: At anno nongentesimo nonagesimo quarto, in fine mensis Iulii lacus &undae tam constrictae erant glacie, ut pisces omnes fuerint emortui, &magna aquae penuria. Calidiorem aestatem denotari Cardanus putat de varietate rerum, l. 15. cap. 88.) si oves antiquae in Venerem promptius in vere moventur. Autumnum tam jucundum anno millesimo quingentesimo octuagesimo quarto fuisse, scribitur, ut rosae cum stirpibus floruerint. Bruma nobis obvenit, cum Sol Capricornum ingreditur; Horrent tum omnia, nive teguntur, constringuntur glacie. Praesagit intensissimam in Borealibus Sol, dum se in nube rubente condit, ut ignis columna, &velut igneos cuspides suos ejaculatur radios; illa descendente in atrum vertitur. Cardanus I. c. Vel cum res, quae madidae esse solent sicciores videntur, aut guttae ex tectis manantes lentius cadunt. Et certè ingens interdum visa. Annales produnt, Anno 1234 hyemem asperrimam fuisse, adeò ut in Adriatico mari institores Venetiani, cum oneratis summariis, per glaciem transirent. Simile Zonaras sub Constantino Copronymo, in mari Pontico &freto vicino refert. Marianus Scotus. Anno 32 Caroli M. fuit gelu magnum, &amarissimum, quo pelagus Ponti usque ad centum milliaria, in Oriente in glaciem verlum est, habens cubitos à superficie in profundum quinquaginta. Anno M C XXV erat hyems tam valida, ut in Brabantia anguillae innumerabiles propter glaciem è paludibus, quod mirum dictu est, exeuntes (Robertus de monte) in foenilibus fugientes latuerint, atque ibi prae nimietate frigoris computruerint. Vix tandem arbores fronduerunt mense Majo.