Latin
CAPVT XLII
Jan Jonston, Thaumatographia naturalis 222
Unproofread scanNot analysed yet
Cum ego ipse (verba ejus sunt) ante annum vehonenter ex dente laborarem, hanc decoxi ex aqua, adjectis Chamameli floribus, tepidi hujus decocti cochlear ore tenebam, exspuebam, ac idem agebam, horis duabus; dolor mitescebat: postridie cum ex more meo hortulum in suburbius acceßissem, inclinatoque capite quid graminis evellerem, liquor croci flavedinem referens, copiose à naribus meis effluxit, Nicotiana odorem referens, ac omnis dentium dolor evanuit. Mihi tote vitae curriculo, nec sanguis, nec quid praeter serosam pituitam, è naribus fluxit unquam; at nihil ego vidi hoc effluxo liquore flavedine altiore tinctum. Visum restituere testis est Wiburgius ad Schnitz epist. 209. Pupilla cuidam puellae ita obscurata erat, ut non appareret. Hic, succo Nicotianae majoris cum Butyro majali ad consistentiam unguenti cocto, &oculo exterius clausis oculis illito, ut non appareret, nisi adstantibus, effecit. Ex succo cum conchis contusis pilulas facere barbaros, his famem ad triduum lenire, Clusius testatur. Nec mirum: Cum enim pituitam resolvat; haec delapsa in orificium ventriculi, appetitum obtundit. Caeterum vires ejus describit Castor Durantes in Epigrammate, quod appono: