# Thaumatographia naturalis 226

Jan Jonston, Thaumatographia naturalis, CAPVT XLIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jan-jonston/thaumatographia-naturalis/226
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jan-jonston/thaumatographia-naturalis/226

Quo fit, ut mercatores vina empturientes, & in hac re versatißimi, non ex gustu vini notent, quae probant, vini dolia; sed super singulorum ordines vasorum gradientes, in singulis vasis gressum prementes, facile dignoscant, quae spirituosiora sunt & leviora, sigillis suis adnotent. Levius enim ac agilius super meliora incedunt vina, quam super crassiora ac terrestriora, quae graviorem & tardiorem gressum reddunt. Prodigia ejus apud Plinium lib. 14, cap. 18. In Arcadia sterilitatem foeminis importat, rabiem viris. Theophrast. lib. 6. c. 19. In Achaja partum abigit; uvas si canes gustaverint, catusi eliduntur. Victor. lib. 7. c. 23. Traezenium qui bibunt negantur generare. Apud Thasias uno genere somnus conciliatur, fugatur altero. Vva horum dulcis est in Aegypto, & solvit alvum; firmat solutam in Lycia.

---

Jan Jonston, Thaumatographia naturalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Thaumatographia_naturalis.
