Latin
CAPVT II
Jan Jonston, Thaumatographia naturalis 235
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT II. DE ACCIPITRE. Agnitudo Accipitris à sexu ®ione variatur, faeminae majores ob remissionem caloris. Calent. in Epistol. Cor ei magnum cuspide obtusa ad pectus tendente, Lien adeo exiguus, ut visum propemodum effugiat, Arist. de partib. animal. cap. 38. plumae copiosiores; eas in primordio aetatis quater rejicit. Foecunditas illa exigua. Condensat enim semen nimius calor, humor etiam ad pennas, ungues &crura transmittitur. Libidinosus tamen est, ita ut faemina trigesies una die requisita, redeat vocata. Alb. I. 10. c. 8. Cadavera fugit, &si hominis attigerit, jejunus manet, bibit, cum sanguine praedae destituitur. Quantum ad volatum, ita se aliquando effert, ut visum effugiat; in aere vero se resupinat, caudam dorsum &alas expandit quibus vice soli utitur. Aelian. Ingenium illi mirum. Avem quam sub noctem coepit, totam sub pedibus tenet, exoriente sole dimittit, obviam post factam nunquam persequitur. Oculorum acie laborans, herbam Hieracium quaerit, hujus confricatae succo, tangit oculos. Aelian. l. 2. de anim. c. 43. Hominem mortuum lugere videtur, inque ejus oculos humum ingerere; imo si inhumatum offenderit, gleba injecta humare. Os tibiae ejus si ad aurum admoveatur, illecebra quadam illud ad se allicit. Aeltan. l. 4. c. 43. Columbae quamprimum vocem ejus audiverint, fugiunt; Gallinarum ova, si incubant, vitium capiunt; aviculae. ad ejus conspectum ita perturbantur, ut manu possint de arbustis demi. Morbus illi praecipuus pennarum depositio. Fit antequam Nilus campos inundat, id est, in Augusto. Flante enim Austro alas expandunt, &venti tepore incalescunt; hic si defuerit, alis contra solis expansis &percussis radios, tepentem sibi faciunt auram; Capto tepore, laxatis poris, &veteres exiliunt, &novae crescunt. Ad septingentos annos pertingere, putarunt Aegyptii.