# Thaumatographia naturalis 236

Jan Jonston, Thaumatographia naturalis, CAPVT III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jan-jonston/thaumatographia-naturalis/236
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jan-jonston/thaumatographia-naturalis/236

CAPVT III. κεφος DE ASSALONE ET ARDEA. Ssalon Smerillus & Merillus dicitur. Alaudas tam avide infectatur, ut vel ad clibanum usque ardentem; quandoque ad puteum, vel hominum vestes offendat. Cressent. l. 10. c. 13. Cum vulpe & Corvis bellum gerit, & horum ova conterit, illius necat catulos. Ardeas in Anglia occidere capitale est. Hinc magnus illarum ibi numerus. Tanta praeditae sunt continentia, ut ad venerem accessurae, dies quadraginta tristentur. Glycas l. 1. Animal. Excrementa sua in accipitrem si ejecerint, pennas ejus & putrefaciunt & exurunt. Imminente pluvia supra nubes evolant. Ostreas cum testis devorant; sed ubi apertas à calore interno esse credunt, evomunt iterum, & carnem à testis separant. Astute insidiantur piscibus. Nam solis ita excipiunt radios, ne illi visa umbra, refugiant. Ea vero vi pollere rustici Colonienses asserunt, ut pede aquae imposito, tanquam illicio, pisces allicere dicantur. Gesnerus certe in libro Germanico se legisse scribit, si pedes illarum destillentur per descensum, & oleo inde collecto inungantur manus pisces sponte advolaturos, ut comprehendi possint. Franciscus Vallesius I. Rex Gallorum adeo cicures reddidit, ut a pasti redeuntes, licet natura ferae essent, ad ardearia sese reciperent. In coitu V M. coitu sanguinem sudare, scripsere quidam, refellit Albertus.

---

Jan Jonston, Thaumatographia naturalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Thaumatographia_naturalis.
