Latin
CAPVT III
Jan Jonston, Thaumatographia naturalis 237
Unproofread scanNot analysed yet
QUCAPVT IV. DE MONE ET ALVCONE. Sio seu Otus &Nicticorax, vocem emittit fimilem ei, qua homo frigore rigens, exclamare solet hu hu. Cum Lingula &Cyncramo, Coturnicibus hinc proficiscentibus, ducem se praebet. Imitatur res eas, quas ab homine agi videt, etiam ab aucupibus stant illi è regione, &viscoso quodam pharmaco oculos inungunt, illud post in pelvibus relinquunt, &abeunt. Accedit Otus, &oculos sibi conglutinat sicque capitur. Aluconis duo sunt genera Majus &Minus. Major Aluco habet hoc peculiare, ut palpebram à summo oculo ad imum adducens conniveat. Auriculis seu cornibus caret, sed horum loco habet veluti coronam quandam è plumis constructam, quae faciem totam obit, pinnulis nempe supra oculos, superciliorum aitorum modo elevatis, &utrinque per tempora, nec non sub mentum descendendo coeuntibus, in formam pepli muliebris. Minor in rimis quercuum à teredine excavatis, invenitur. Quod forte animalculum coepit, deglutit integrum. Tam ampla enim ei gula, ut bolos ovo majores integros transmittat; neque quicquam cibi sumit, antequam ossa, pilos, plumas rejecerit.