# Thaumatographia naturalis 237-2

Jan Jonston, Thaumatographia naturalis, CAPVT. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jan-jonston/thaumatographia-naturalis/237-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jan-jonston/thaumatographia-naturalis/237-2

CAPVT DE ANSERE. Nseres in regno Senegae colore sunt variato. Oleribus candidiores, & capite rubeo Hispaniola profert. Cadamust. In regione Manci Indiae superioris os supra caput habere ovi magnitudine, sanguineo colore, pelle subgula per semissem pendente, autor est Odoricus à Fora Iulit. Iulii. Ex Onocrotalorum genere putat Aldrovandus. In Arabiae parte, quae versus Austrum assurgit non esse scribit. Strabo l. 6. Geographis. Vitam in multos producunt annos. Sexaginta excessisse testatur Albertus, ducentos Gratarolus; sed ne juranti quidem se crediturum scribit Aldrovandus.

---

Jan Jonston, Thaumatographia naturalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Thaumatographia_naturalis.
