# Thaumatographia naturalis 238

Jan Jonston, Thaumatographia naturalis, CAPVT. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jan-jonston/thaumatographia-naturalis/238
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jan-jonston/thaumatographia-naturalis/238

Cardanus vix fabulosa existimat, quod solidae admodum sint carnis. Constat enim Sylvestrem anserem tribus perpetuis diebus excoactam, emolliri non potuisse, objectam canibus mansisse intactam Caeterum inter omnia anserum genera, maxime mirificum illud est, quod in Scotia Solandgus vocant incolae. De eo ita Boëtius in descript. Scotia. Praeter alias Insulas nobilis est Maja D. Hadriani, ac ejus sodalium martyrio pro Christi nomine coronatorum reliquiis. Altissimo hic scopulo fons aqua dulcium largissimus, admirando natura miraculo, medio mari scaturit. Omnia exsuperans rerum novitate Bal Castellum, viribus humanis inexpugnabile. In his quoque astuario situs est Scopulus angusto aditus vix piscariam navim recipiens, qui non in sese adificia excavata habet, sed excavatus non incommodiora domicilia intus praebet, quàm si magnis operibus extructus esset. Caeterum hac re longe munitiora. Quicquid autem in eo est, portentosa plenum est novitatis. Avium enim, quas vernacula lingua Solandis appellamus, haud absimilium illis, quas Aquilas Plinius aquatiles vocat, in eo ingens copia inhabitas, nec in ullo alio ferè loco. Ea, quam primum adveniunt, incipienta vero, construandis nidis tantam lignorum copiam comportant, ut auferentibus, qui illic habitant (nec enim id aegrè ferunt) satis in annum ex ca parte prospectum sit. Pullos suos piscibus alunt, iisque delicatessimis. Nam si quempiam ante caperint, avolantesque meliorem fundo maris nantem conspiciant, abjecto illo, magno se impetu praecipitantes immergentesque praedam persequuntur illam. Vbi vero ad nidum oscam pullis adportarunt, auferentibusque rursus hominibus haud gravate concedunt, continuo pro aliis advelantes. Pullos quoque nec repugnantibus depraedantur, unde ingens commodum ad Castelli Dominum redit. Nam cutem detrahentes cum pingui, oleum inde magni pret, i conficiunt. Habent quoque intestinum quoddam parvum, oleo singularum virtutus repertum. Coxendicem enim arthritimque & id genus morbos sanare consuevit, ut appareat hanc avem, cum omnibus modis hominum usibus inservias, quod rarior sit, hoc solo se esse inferiorem. Hactenus Boetius. Nos odorem halecis, dum assatur, emittere, in Scotia dum essemus, percepimus.

---

Jan Jonston, Thaumatographia naturalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Thaumatographia_naturalis.
