Latin
CAPVT VI
Jan Jonston, Thaumatographia naturalis 239
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT VI. DE ALCYONE, ANATIbus, &Avi Emme. Ama est Alcyones nidos suos ex durissimis piscium ossibus, &acutissimis spinis fingere ac rarius nisi supra mare videri, inter salsuginosa maris incunabula. Pariunt circa brumam. Quamobrem quoties bruma serena existit, dus Alcyones appellantur, septem ante brumani, septem à bruma. Illis autem nidum conficit; his parit. Plin. I. 5. c. 8. Nidi figura pineali assimilatur, aut ventosae cui collum longum. Albert. Propter artificiosam compositionem non facile ferro secatur: Aristoteles tamen si manu atteratur &confricetur, ac una ferro tundatur, facile confringi ait. Mare illum ne intret, ostiolum ex intumescente spongiae instar materia, construit, tumore claudente: Ab ingressuris comprimitur, &aquam exudans, praebet aditum. Tantus faeminarum erga maritos amor, ut semper iis adsint, humeris suis in gravida aetate portent; qui tandem iu coitu obeunt. Plutarch. de Solert. animal. Anates domesticae omnibus fere sunt notae. Lybicae mediae sunt inter Anserem &Anatem magnitudinis. Membrum genitale habent tam magnum, ut digiti unius crassitudinem, aut quinque longitudinem aequet, sanguinis instar rubrum. Bellen. Ova illarum si ad solem despicias, deprehendes in summo nigredinem, quae in earum rostris. Scalig. Nullam emittunt vocem quamvis &pulmones &arteriam habeant. Alturus numerosum illarum gregem, duas nostrates singulis maribus destinet; sic magnum ovorum numerum parient. Sed ita geniti pulli, nullam postea sobolem procreabunt, ut alia animalia, quae ex diversis generibus nascuntur. Sunt in Ancyra, quae voce cornuum imitantur sonitum, qualia inflare solent per dispositos equos iter facientium duces. Auger.