Latin
CAPVT V
Jan Jonston, Thaumatographia naturalis 24
Unproofread scanNot analysed yet
Constat denique in Berenice urbe Troglodytarum, &inde stadiis quatuor millibus octingentis viginti in eadem gente, Ptolomaide oppido, quod in margine rubri maris ad primos Elephantorum venatus conditum est, hoc idem ante solstitium quadragenis quinis diebus, totidemque postea fieri, &per eos nonaginta dies umbram in meridiem jaci. Plin. I. c. Art. VII. De Solis in haec inferiora influxu. QVantum oculus hic mundi in inferioribus luce sua &cursu operetur obliquo, animadvertere facile erat. Nihil in anni partibus, dierum, noctium, &umbrarum varietate, quod non huic adscripseris. Hoc oriente illuminantur omnia, tenebris, occidente, immerguntur, florent cum accessit, obliquo dum aspicit vultu, enervantur. Haec generalia: Particularia etiam, si respicimus vix minora. Certum enim tempestatum, &serenitatum appulsum huic etiam deberi. Circa mediam Sagittarii regionem, &Piscium ἀστηρίσμον stellarum in his consistentium, &orientium ope, teporem subjectis adflat, fusisque qui constiterant humoribus, ac terra illis diluta, faecundos favoniorum producit natus, Plejadum Hyadumque in Tauro, &à Septentrione Haedorum, à Meridie vicini Orionis, atque ex adverso decumbentis Arturi, extimulat vires, quae Austrinos flatus exuscitant, &aliquot dierum continuis pluviis condita rigant semina. Peucerus in Astrol. Cum creverunt herbae &humore iterum, ut justa obveniat magnitudo, opus est, eundem per Cancri stellas accessu avocatas suo, promit, ac suppeditat. Plinius tempestatum ipsarum ex eo sumit praesagia, l. 18. cap. 35. Ad motum pertinet quod Scaliger secundo Sole celeriores ait navigationes: Exerc. 86. &Plinius l. 2. Histor. cap. 71. cursorem Philonidem ex Sicyone Elin mille &ducenta stadia, novem diei tradit confecisse horis: indeque quamvis declivi itinere, tertia noctis hora remensum esse saepius. Causa, quod eunti cum Sole iter erat; eundem remeans obvium contrario praevertebat occursu.