# Thaumatographia naturalis 240

Jan Jonston, Thaumatographia naturalis, CAPVT VI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jan-jonston/thaumatographia-naturalis/240
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jan-jonston/thaumatographia-naturalis/240

Libertatis tam sunt amantes, ut per totum triennium in corbe nutritae, si occasio detur, aufugiant. Ferarum in septentrione tanta est copia, ut cunctas fere aquas cooperiant. Nonnisi autem in tepidis vivunt. Ne hyeme glacie constringantur, naturae instinctu circulariter & oblique natantes, eas apertas servant, tantumque vociferantur, ut ad magnam viarum inde audiantur distantiam. Frigoris superatae vehementia, in sublime elatae, mare petunt. Olaus lib. 19. c. 6. Avem Emme Hollandi ex lava secum adduxere. Cygni duplicem habet magnitudinem, colore nigra, pennisque nigris vestita. Sed ex singulis originibus binae procedunt, quae struthionis aemulae. Alis caret & lingua. In capitis corona, peltam habet duritie tealhystitudinis, peltae similem. Non poma tantum pugni magnitudine, sed & glaciei frusta, ardentes sdenique prunas, absque noxa deglutiebat. Alsit rovand.

---

Jan Jonston, Thaumatographia naturalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Thaumatographia_naturalis.
