Latin
CAPVT VIII. A
Jan Jonston, Thaumatographia naturalis 244
Unproofread scanNot analysed yet
In Creta tam horribilem vocem edit, ut pavorem incutiat incolis. Bellonius. CAPVT X. DE CVCVLO. Vculus est avis frigidissimae corporis constitutionis, inde &tam timida est, ut ab omnibus aviculis infestetur. Plin. l. 10. c. 9. &alienis pariat nidis, praecipue Palumbi, Currucae, Alaudae, Rubeculae, &Lusciniae. Si vacuos repererit, non eo divertit; si cum ovis, quaedam destruit &absorbet, sua reponit, quibusdam omnia destruere dicitur. Arist. lib. 6. c. 7. Exclusi pulli &ab ave agniti verberari dicuntur, &avolare ad parentem. Nota autem naturae bonitatem. In illarum avium deponere eum docuit nidis, qui communi cibo fruuntur. Vescitur autem vermibus, insectis, sed &granis. Cicadae ante caniculam ubi vocem ejus audiverint, agmine in eam irruunt, sub alis reconditae morsus ingerunt &interimunt. Isidor. l. 12. c. 8. Ex saliva autem illius nasci dicuntur. Hyeme deplumescit &colorem mutat. Arist. 9. histor. c. 43. In monte Graeciae Coccygio paliurus nasci dicitur, cui omne animal, quod insederit, haeret, tanquam visco retinente, excepto cuculo, inquit Plin. 130. c. 10. quo quis loco primo audiat alitem illam, si dexter pes circumscribatur, ac vestigium id effodiatur, non gigni pulices, ubicunque spargatur.