# Thaumatographia naturalis 246-2

Jan Jonston, Thaumatographia naturalis, CAPVT XIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jan-jonston/thaumatographia-naturalis/246-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jan-jonston/thaumatographia-naturalis/246-2

CAPVT XIII. DE COLVMBA. Olumbae cum duo edunt ova, mas uno editur, altero foemina, sed quia major in illo calpris virtus prior exire dicitur. Paul à Castro. Exclusis pullis salsuginosam terram in os, praemansam, ingerunt, tum ut praeparent ad recipiendum post modum cibum, tum ut faecunditatem implantent, tum denique appetitum excitent. Athen. 9. hist. c. 24. Dociles esse multa probant. Ex aure Mahumetis una capiebat cibum Leydensis obsidionis tempore literas portabant nonnullae, Lipsius idem in Buscoducana factum. Vt in Columbariis retineantur, aliasque alliciant, varia adhibent varii. Quidam enim sanguinem humanum cum pisis integris, in vase figlino, per horae circum agunt quadrantem, tum illo columbas illinunt, haec devoranda objiciunt. Gesner. Quidam cranium hominis senis in columbario suspendunt. Albertus. Nonnulli lori particulam quo homo strangulatus, fenestris appendunt. Pallad. I. 3. c. 44. Plin. l. 11. c. 37. hominum dentibus quoddam virus inesse, quod columbarum foetus inplumes necat, scribit. Ex arcanis Aegyptiorum accepimus, columbarum victitantes carnibus, pestilentia non capi. Hinc solae tempore pestilentiae illorum Regum obsonium; Cardanus easdem cum jure praescribit.

---

Jan Jonston, Thaumatographia naturalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Thaumatographia_naturalis.
