Latin
CAPVT XV
Jan Jonston, Thaumatographia naturalis 250
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT XVI. DE FALCONE N Falcone tantum est robur, ut avem percussam à capite ad caudam usque dissecet. Drepanis avicula lacustris, ubi tintinnabuli sonitsi audiverit, mavult ab hominibus lapidibus obrui, quam se attollere. Solet laborare morbo quodam, quem Falconarii Filandram vocant. Est vero id quoddam genus vermium non longe à renibus, juxta quos membranae cuidam tenui &propriae involuti sunt, instar fili graciles, longitudine dimidii cubiti, fortasse a generationis primordio: nisi occurreris principales partes exedunt &cor ipsum. Gyrfalconum diversa sunt genara. Albi reperiuntur in Moscovia. Norvegia. Hibernia. Audaces sunt. Si in quinque grues unas emittatur, tamdiu persequitur, donec singulas in terram dejecerit. Escam in caverna servatam. quodam seriei ordine sumit. Nunquam sese aquae abluit. sed sola arena. Frigore tantopere gaudet, ut semper aut super glacie, aut algido gestiat stare lapide. Etiamnum rudis plerumque quinquaginta aureis vaenit. Falco rubeus sic dictus est, quia guttae in caeteris albae in hoc genere rubrae &nigrae sunt: non autem videntur esse, nisi cum alas explicat. Rubedinis causa, color debilis infusus in superficiem corporis &inflammans fumosum humidum, quod excernitur ad generationem pennarum.