# Thaumatographia naturalis 252-2

Jan Jonston, Thaumatographia naturalis, CAPVT XVIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jan-jonston/thaumatographia-naturalis/252-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jan-jonston/thaumatographia-naturalis/252-2

CAPVT XVIII. DE GRVE ET GALBVLA. ORues omnem terrarum peragrant orbem; in omni tamen sponte degere terra, vix crediderim, inquit Aldrovandus l. 20. Aspera ejus arteria utrinque inseritur in carnem, penitus ad os sternon. Vnde ex longinquo auditur. Migrant, sed haud observato tempore; quam autem celeriter exemplo Cyri patet, qui per intervalla locorum, tabellarios ita disposuisse legitur ut fatigatis recentes, & nocturni diurnis succederent, quo volantes superarent grues. Inter volandum trianguli oxygonii constituunt formam, ut aërem adversum penetrent facilius. Quae agmen cogit caeteras, ut ait Isidorus, castigat, raucescenti, succedit alia. Vbi in terram descenderint cibi gratia, dux in altum caput erigit in custodiam omnium, caeterae secure pascuntur.

---

Jan Jonston, Thaumatographia naturalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Thaumatographia_naturalis.
