# Thaumatographia naturalis 253

Jan Jonston, Thaumatographia naturalis, CAPVT XVIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jan-jonston/thaumatographia-naturalis/253
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jan-jonston/thaumatographia-naturalis/253

Antequam quiescant, ducem rursus constituunt, qui erecto collo provideat, tum caeterae dormiunt, capite sub alam condito, alternis insistentes pedibus. Dux agmen circuit, & si quid accidat, exclamat. Ne somno opprimantur, unico infistunt pede, altero sublimi lapillum continentes, ut si quando labore fatigatas somnus oppresserit, edito strepitu ex lapilli expergiscantur casu. Magnus illis erga pullos amor est, ut pro educandis decertent. Vidit Albertus gruem marem dejicere faeminam & occidere, rostro undecim inflictis vulneribus, eo quod pullos, quo minus se sequerentur, abstraxisset. Hoc accidit Coloniae, ubi grues mansuetae generare solent. Quae de illarum & Pymeorum concertatione dicuntur, anilia sunt. ίειν. Galbula suspendit suum nidum in ramis cyathi παmodo, ut nulla quadrupes accedere possit. Figu ram testiculorum arietis nidus refert. Albert. θυκεεραί Magn. Sunt qui dicunt sericum in eo reperiri, V avem ab aqua non longe aedificare, nidum ex musco, faeniculos vero quibus eum suspendit ex pilo equino esse. Discedit ex Italia Arcturi Syderis exortu. Dependens pedibus somnum capit, quod se tutiorem speret. Plin. l. 10. c. 33. Cum ad Germanos accedit, non amplius nascituras pruinas certa spes est.

---

Jan Jonston, Thaumatographia naturalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Thaumatographia_naturalis.
