# Thaumatographia naturalis 255

Jan Jonston, Thaumatographia naturalis, CAPVT XIX. AN. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jan-jonston/thaumatographia-naturalis/255
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jan-jonston/thaumatographia-naturalis/255

In Heracliorico enim Aegypti ostio, usque adeo molem continuatione nidorum vaganti Nilo inexpugnabilem opponunt stadii unius spacio, ut id humano opere perfici, vix posse credatur. Plinius. In eadem Aegypto juxta oppidum Copton, insulam esse ajunt Isidi sacram, quam ne laceret amnis idem, muniunt opere, incipientibus vernis diebus, palea & stramento ostium ejus firmantes, continuatis per triduum noctibus, tanto labore, ut multas in opere emori constet. Pulli earum caeci nascuntur, si Philosopho & Plinio credimus; ubi vero tardius visum recipiunt herba admota, Chelidoniam quidam appellantur, ei restituuntur. Coitus eis mirus. Nam cum caeterae à majoribus conscendantur, Hirundines contrario miscentur modo. Gesner. Corda earum augere memoriam, si cum cinnamomo, & his quas elephanginas species nominant, sumantur, ex Hieronymo Montus Medico Praestantissimo, audivisse se refert Iacobus Olivarius. Hinc Iohannes Vrsinus Cor mandito amomis Commixtum, ingenii vis tibi major erit.

---

Jan Jonston, Thaumatographia naturalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Thaumatographia_naturalis.
