Latin
VAPVT XXI
Jan Jonston, Thaumatographia naturalis 256
Unproofread scanNot analysed yet
Rubere solet pectore, collo &ventre, sed hyeme mutat colorem. Seminibus cannabis, cadaveribus, nucleisque abietum delectatur, in ejusmodi denique arboribus Ianuario &Februario mensibus nidificat. Hyemali tempore cum frigore omnia rigent, cantat, aestate abstinet. CAPVT XXII. DE MILVO. Ilvi ubique fere gentium degunt, sed loca mutant praesertim si sint in vicinia. Nam alias in cavernis quercuum inventi sunt, pulvere carioso corpus foventes. Circa Pontum Euxinum tam multi hyeme adventante conspiciuntur, ut si per quindecim dies tanta advolaret, quantam Bellonius una die vidit, copia, hominum exuperarent numerum. Adducunt secum Cuculum scapulis propter breves ejus volatus susceptum. Isidor. Mutandi temporis cognitionem scriptura illis adscribit Ierem. c. 8. Tempore caniculae in mediam aëris regionem tanquam frigidam se confert, &ibi à meridie ad vesperam degit. Herodet. l. 2. In Lybia tamen &Sancti Dominici Insula perennes sunt; Londini quoque, quia non licet occidere. Hinc per consertos etiam homines, praedam (est autem spurcities in urbem aut Thamesin ab incolis ejecta) in altum tollunt. Clus. l. 2. c. 36. in observat. Bellami. Carnes etiam è macello auferunt, panem è manibus puerorum, pileos de capitibus, nidulandi praesertim tempore. Aelian. I. 2. c. 47.