# Thaumatographia naturalis 260

Jan Jonston, Thaumatographia naturalis, CAPVT XXVI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jan-jonston/thaumatographia-naturalis/260
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jan-jonston/thaumatographia-naturalis/260

CAPVT XXVI. DE PSITTACO. PRiscis unum tantum fuit Psittacorum genus: at qui Indias lustrarunt supra centenas colore & magnitudine discrepantes offenderunt. Vesputius scribit in regione, supra promontorium bonae spei, è Psittacis cognominata, in tantum eos excrescere proceritatem, ut brachium in longitudine cum dimidio expleant. Scalig. Exercit. 236. unum tantae magnitudinis se vidisse affirmat, ut clathratae fenestrae spacium fere impleret: quidam turdum, columbam, passerem, magnitudine non excedunt. Color tam multiplex est ut à nemine hodie sufficienter descriptus fuerit. In fervidissima Aethiopia & ultima India toti albi sunt, in Brasilia rubri, in Calecut prassini, scutulati, purpurei. Scalig. Exercit. 59. s. 2. Apud veteres virore praecipue insignes erant. Capite & rostro durissimo est. Vnde cum loqui docetur, nisi radio ferreo ictus, non sentit; ligneis ideo non coercetur olathris, & ferreis etiam ab eo periculum. Solus cum Crocodilo mandibulam superiorem movet. Rostrum praeterea, quod nulli alii contigit, qua collo committitur, inferne sub faucibus apertum est. Lingua lata instar humanae, cucurbitae seminis formam repraesentat. Pedum species cum picis communis.

---

Jan Jonston, Thaumatographia naturalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Thaumatographia_naturalis.
