# Thaumatographia naturalis 261

Jan Jonston, Thaumatographia naturalis, CAPVT XXVI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jan-jonston/thaumatographia-naturalis/261
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jan-jonston/thaumatographia-naturalis/261

In desertis Iohannis Pretiosi cum sex digitis inveniri dicuntur. Humano more admovet ori escam. Non tantum discindit Amygdalas; sed volutando etiam inter rostri cavitatem, & lingua subigendo, & terendo comminuit, & quasi mandit, tandem deglutit. Rostrum illi aduncum in hemicycli formam natura dedit & robustum; quod sit natura scansilis, nec obtineat caudae pennas, quibus in arborem defixis vestigium figeret. Rostro igitur opus habuit, quod velut hamum quendam primum injiceret, mox sublevaret corpus, tum etiam pedes obfirmaret. Degunt in calidis regionibus: In Psittacorum regione adeo vili aestimantur, ut singuli gemino denario vaeniant. Volant semper bini, & ne pedes debiles ob corporis deorsum labentis pondus offendant, rostri robori confidentes, hoc ipso violentiam casus frangentes, sese excipiunt. Imitantur hominem, accipiunt verba, & pronuntiant articulatè penitus omnia. Symbolum Apostolicum quidam apud Cardinalem pronuntiavit. Scalig. exercit. 238. Ad interrogata respondet. Henrici VIII Regis Anglia in mare delapsus auxilium implorabat, & viginti librarum promittebat, extractus quatuor denarios dari jussit. Accenditur, blande attrectatus, libidine, ita ut oscula figat. Scalig. exerc. 236. Si inter lugentes agat, lamentatur etiam. Faeminas Psittacos nunquam aut rarenter humanas reddere voces, scribit Tiraquel. Simplicitas eis tanta, ut ad crocitantem Psittacum, ex arbore, in cujus ramis auceps latet, multitudo ingens convolitet, facileque se capi patiantur. Petr. Martyr in Decad. oceani. Carthami semine quod homini catharticum est, nutriuntur ac pinguescunt. Pedibus suspensi caudam in altum, & caput deorsum ad aquam exvendunt. Nidificant in procera arbore ramis tenuibus vibus ad cacumina pensilem surculum alligant, & nidum ex eo in pilae forma rotundum exiguo foramine suspendunt. Ova pro magnitudine ponunt. Aqua pluvia moriuntur. Sacri apud Indos, sed non Columbi tempore.

---

Jan Jonston, Thaumatographia naturalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Thaumatographia_naturalis.
