Latin
CAPVT XXIX
Jan Jonston, Thaumatographia naturalis 263-2
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT XXIX. DE PAVONE. Avones olim in Europa rari. Hinc cum apud Indos Alexander vidisset, sub paena capitis occidi prohibuit. At post Athenaei aevo ita abundabant, ut vel coturnicibus nihilo rariores essent. In Temistana terra viginti, imo triginta aliquando pariunt ova. Martyr. Mundiciem ita amant, ut, si dum pulli sunt madefiant, moriantur. Albert. Cum refrigeratione ipsis opus est, tum passis pennis &in anteriorem reflexis ex sese suum operiunt corpus, atque ita caloris vim propulsant: sin à tergo ventus spiret, alas paulatim pandunt, unde ab interspirante vento refrigerantur.