# Thaumatographia naturalis 263-2

Jan Jonston, Thaumatographia naturalis, CAPVT XXIX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jan-jonston/thaumatographia-naturalis/263-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jan-jonston/thaumatographia-naturalis/263-2

CAPVT XXIX. DE PAVONE. Avones olim in Europa rari. Hinc cum apud Indos Alexander vidisset, sub paena capitis occidi prohibuit. At post Athenaei aevo ita abundabant, ut vel coturnicibus nihilo rariores essent. In Temistana terra viginti, imo triginta aliquando pariunt ova. Martyr. Mundiciem ita amant, ut, si dum pulli sunt madefiant, moriantur. Albert. Cum refrigeratione ipsis opus est, tum passis pennis & in anteriorem reflexis ex sese suum operiunt corpus, atque ita caloris vim propulsant: sin à tergo ventus spiret, alas paulatim pandunt, unde ab interspirante vento refrigerantur.

---

Jan Jonston, Thaumatographia naturalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Thaumatographia_naturalis.
