# Thaumatographia naturalis 264

Jan Jonston, Thaumatographia naturalis, CAPVT XXIX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jan-jonston/thaumatographia-naturalis/264
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jan-jonston/thaumatographia-naturalis/264

Agnoscere dicuntur venenosi medicamenti apparatum, ad locumque ubi tales parantur infidiae accurrere & proclamare. Aelianus refert, Pavonem, fascini naturale velut amuletum, lini inquirere radicem, & sub alarum altera retrusam gestare. Patitur languores qualibus infantes torqueri solent, quibus primum dentes erumpunt, estque magnum illis periculum cum primum crista produci incipit. Pallad. lib. 1. de re rustica cap. 28. Vocem noctu clangosam ingeminantes subinde, pluviam jam jam imminentem significant. Causa adfertur, quod vocis illius obstrepere congeminatio, acutum intus cum calere vocalem spiritum, per arteriam vaporoso aëre imbutam, erumpere testetur. Mizald. Caro putredinem non facile capit. Post annum nihil offendit olfactum, nisi quod aliquanto siccioris ostendatur corpulentiae. Antonius Gigas frustum An. 1592. coctae, an. 1598 donavit Aldrovando, foraminibus rotundis cribri modo pervium, ex quibus, si leviter quateretur, pulvis excidebat, non aliter, ac ex quibusdam arboribus caries. Saporis salsi & subamari erat. Aldrovand. CAPVT XXX. DE PHASIANC & Passere. N Curiana regione tam numerose capiuntur phasiani, ut duabus aciculis singulos Christianis eo venientibus vendant. Martyr. l. 8. Decad. Fridericus Dux Saxoniae ducentos per Saxoniam emissos capi vetuit. In Scandinaviae locis fine cibo sub nive latitant. Olaus. Pennas dum pinguescunt, amittunt. Passer Accipitrem tantopere horret, ut impetitus in Xenocratis devolarit sinum. Libidinosissimus fere est omnium avium. Dimidiae enim horae spacio vigesies compressisse faeminam visus est. Scalig. Venenosa devorat semina citra detrimentum, id vero exilitati venarum adscribitur à quibusdam. Herba, cujus nomen est ignotum in quatuor segetis defossa angulis, à frumento abigi scripsit, Plin. Alii rubetam noctu arvo circumferri jubent, priusquam seretur, & vase fictili in medio defodi inclusam: sed ne amarescant segetes ante messem erui debet. Taprobanenses dum in alto sunt mari, passeres, quos ad id ferunt, emittunt, illorumque ductu, magnetis usus ignari, ad propria facile revertuntur. Acosta.

---

Jan Jonston, Thaumatographia naturalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Thaumatographia_naturalis.
