# Thaumatographia naturalis 271

Jan Jonston, Thaumatographia naturalis, CAPVT XXXVII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jan-jonston/thaumatographia-naturalis/271
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jan-jonston/thaumatographia-naturalis/271

APPENDIX ad Classem VI, In qua quaedam ex tractatu Michaelis Majeri Medici Nobilissimi. DE VOLVCRE ARBOREA. I quis legat in historiis, esse locum in mundo, ubi anseres innascantur, ut poma, arboribus, forte haesitans de autoris vel scriptoris fide dubitabit: Et si quis dicat, ab arboribus & vegetabilibus produci animalia, non unius saltem generis, sed diversi, partim volatilia, partim non; nisi mendacii stigmate inuri velit, satis habebit negotii, quod dicta demonstret; quod tamen facile fieri posse opinor ex iam ante relatis, ubi culices robori & muscae quercui, nec non aliis arboribus seu vegetabilibus vermes innasci, experientia attestante, asseruimus: Quae licet minuta sint, in animalium tamen habentur numero, cum sentiant & moveantur; Verum primum illud, prout sonat, non affirmavero; Nam volucres nidos quidem suos aliquando faciunt in arboribus, fructicibus, senticetis, & aliis vegetabilibus, at quod in iis crescant pirorum instar, prorsus incredibile est. Insula quaedam ex Canariis Ferro dicta, abscondit fontem aquae dulcis (qua alias tota Insula caret) in arboribus ex mirabili Naturae indulgentia, cum certarum arborum folia ex terra vel aëre attrahant copiosissime aquam, quam reddunt sua propria & naturali distillatione, & incolae usurpant pro potu; Si enim hoc dono carerent, tota Insula inhabitabilis esset hominibus & pecudibus, quia nulli sunt fontes, at saltem Oceanus sive salum cingit eam undiquaque: In his magna est Naturae liberalitas, quae etiam illis dat aquam, quibus aliae circumstantiae denegarunt, veluti & Aegypto, ubi pluvia nulla cadit, Nili inundatione annuatim consuluit, nec non aliis regionibus aliis muneribus: Sic quoque Orcadibus insulis, illisque vicinis locis hanc volucrem concessit, quam alibi invenire non licet: Et sane si quis eam in arboribus nascentem quaereret, omnes sylvas pererraret, nec ullam inveniret; ut nec pyrataeap ud Ferrenses aquam, cujus inopia terram relinquere coguntur, nec in arboribus crescentem animadvertunt: De hac ave non omnino fabulosa, tamen gravissimi scripserunt Autores, in suis libris ejus mentionem facientes, ut sunt Hieronymus Cardanus de varietate rer. c. 36.

---

Jan Jonston, Thaumatographia naturalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Thaumatographia_naturalis.
