Latin
CAPVT XXXVII
Jan Jonston, Thaumatographia naturalis 272
Unproofread scanNot analysed yet
Du Bartas in Septimana sua, die sexta, &I die secundae sept. Verum de locis &modo generationis non omnes consentiunt: Munsterus Orcades his volucribus refertas tradit, Gyraldus de Hybernia, Dubertas de Scotia, quam luturnen vocat, veluti &Mela scribit; Hector Boethius de Hibridibus idem refert. Quidam ex Gallis de quocunque Mari Hesperii tractus id intelligit, dum ita ait: Avis quadam generatur sine patre &sine matre, sed ex sola essentia simplicis vegetabilis, videlicet in provincia Scotia ex arboribus illius regionis: Similiter, inquit, naves confecta ex ligno dictarum arborum existentes in medio mari easdem aves producunt, &vocantur illae aves gallice Marquerelle, quae comeditur facillime: Ejusmodi avis mentionem facit Plutarchus in tractatu, qui incipit, An ovum sit prius gallina? Haec ille. Scoti vocant eas Klekgues; alii ita de iis scribunt; In Insulis Orcadibus in Scotia maritima arbor est, quae supra amnium ripas enata fructum fert nonnihil anatibus similem, isque cum maturuit, decidit: Quod si in undas cadat, mox animatum enatat ex undis, &volueris est, putrescit vero cum in terram cadit.