# Thaumatographia naturalis 274

Jan Jonston, Thaumatographia naturalis, CAPVT XXXVII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jan-jonston/thaumatographia-naturalis/274
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jan-jonston/thaumatographia-naturalis/274

Sed nos ex his nulli assentiri possumus: Si enim signo soli inesset ea virtus, quidni & lignis ejusdem speciei pro malis navium usurpatis quibuscunque in locis adesset? quod tamen experientiae reclamat, veluti & illud, quod naves ex eo ligno confectae in medio mari eas aves producant. Quis enim unquam hoc audivit in Gallia aut Germania sive etiam Anglia factum, etiamsi portus harum omnium frequententur ab incolis Scotiae & Orcadum maritimis? Nec arboribus vegetantibus ibidem hac acceptum referendum est: quia illae non ferunt volucres sed fructus suae speciei convenientes: Quod si decidantur, & alteri usui accommodentur, deinde in Oceani aquas ibi locorum projiciantur, ut putrescant cariemque sentiant, hoc est, quasi emoriantur quoad primam earum vitam & in materiam commune ligneam convertantur, tum hanc novam generationem animalium incipit ex influxu coeli, Solis calore operante: quomodo enim id quod vegetat, produceret animal volatile instar anseris? An non quaelibet arbor cognoscitur ex genere sui fructus boni vel mali, nec non speciei suae debiti? Et vice versa, an non quilibet fructus aut faetus testatur de genere sui parentis, ejusque speciei? Imo, non gestant arbores pisces, nec mare dat arbores: In sylvis lepores, in verbis quaere lepores, non contrario modo. Vegetabile igitur genus non miscetur animali, nec hoc illi in generatione; quod libet manet in sua tribu, quam non egreditur, nisi forte Natura, putrefactionis beneficio usa, levicula in vegetabilibus (ut ante tradidimus) producat animalcula. Qui putant ex vermibus, metamorphosi quadam, fieri aves, nec illi verisimilem sententiam, meo judicio, dicunt: unde enim conchae ex Cosso?

---

Jan Jonston, Thaumatographia naturalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Thaumatographia_naturalis.
