Latin
CAPVT XXXVII
Jan Jonston, Thaumatographia naturalis 276
Unproofread scanNot analysed yet
Hac ratione mille, plures vel pauciores conchulae adhaerent singulę singulis graminibus ad extremitates, quae, ut dictum, altera extremitate alligantur lignis picatis tanta copia, ut lignum vix videri possit. Gramina autem illa vix excedunt 12 digitos transversos sua longitudine &sunt firmioris ligamenti, tanquam essent ex corio. Aliquando sunt longiora &ad pedes aliquot extenduntur. Haec est tota descriptio externa. Nihil enim videtur nisi portio mali nauticae foraminibus cariosis excavatae, quibus undiquaque inseruntur gramina marina, ad extremitatem alteram habentia conchulas unguis minimi vel annularis digiti humani figura &colore. Intus vero si conchae aperiantur, apparent faetus illi exigui, veluti pulli avium in suis ovis, qui habent rostrum, oculos, pedes, alas, etiam pilositatem incipientium pennarum &reliqua omnia Embryonis volucris membra, Prout faetus crescit, ita &conchae seu tegumenta eorum, quemadmodum in aliis omnibus ostreis, conchis, cochleis, testudinibus &his similibus domi portis contingit. De nutrimento quaeri posset, unde illud acquirat? Respondeo, veluti reliqua hujusmodi Zoophyta, partim ab aquae parte dulciori, vel etiam veluti conchae margaritiferae &ostrea, à rore, pluvia, partim à ligni cariosi viscosa pinguedine, seu oleosa substantia, pice seu resina: Haec enim per gramina illa intermedia, tanquam per venas umbilicales, faetibus suppeditatur in nutrimentum; dum lignum illud per fluxus &refluxus Oceani hinc inde in aquis natat. Nec enim fieri potest, ut in sicco illud manens easdem conchulas producat. Hujus rei exemplum est in locis maritimis, ubi conchae illae nigri tegminis semper captantur, adhaerentes lignis in aqua positis, ut pontium fundamentis ligneis navibus submersis. Adhaerent autem lignis, filamentis quibusdam pilosis seu muscosis vel etiam alga. Vnde apparet nonnihil viscosae humiditatis conferri conchis cuicunque ligno (etiam querno) adhaerentibus; multo magis abietino resinoso, ex quo constant mali nauticae.