# Thaumatographia naturalis 280

Jan Jonston, Thaumatographia naturalis, CAPVT XXXVII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jan-jonston/thaumatographia-naturalis/280
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jan-jonston/thaumatographia-naturalis/280

Vt enim nec matrix, nec vana umbilicalis in generatione hominis quicquam materiae praestent, sed ut instrumenta necessaria requiruntur alias, sic quoque hic sentiendum de ligno & gramine marino. Aliqui volunt ex vermiculo in putrido ligno enato, ut dictum, transmutationem quandam fieri, eumque materiam huic generationi primam ministrare, quorum sententia tamen recipienda non est; cum vermiculus ille nec ad extremitatem graminum prodire nec sibi conchas fabricare possit, sed oportet, ut illud vitae suae initium capiat in dicto loco extremitatis graminis, nec aliunde eo affluat, ita ut migret de loco ad locum animali motu antequam essentialem suam formam recipiat. Plinius de Pinnothere pisce scribit, quod ei tanta sit solertia, ut se inanibus Ostrearum testis recondat, & cum accreverit, migret in capaciores. Tale quid velle imaginari de cosso illo, seu vermiculo lignum exedente, cum rei ipsius natura non convenit. Materiam vero illam resinosam vel piceam communicari posse extremitati propendentis graminis non est dubium, quod naturae tamen artificio, nec ad sensum hominum perceptibili, fieri necessum est, veluti alias natura in omni generatione secretis viis & mediis utitur, quae magis per rationem, quam oculos indagantur. Quis enim vidit, quomodo cor in generatione animalis primo fabricetur, quibus fibris & venulis ibi natuIVM. natura, ut instrumentis utatur, quomodo & per quae media hoc fiat, factum reliqua viscera disponat & faciat ex materia seminali & menstruali? Nemo adeo Lynceus inventus est, ut sensu haec, dum fierent, penetrarit, cum vero facta fuerint, ratione ita esse quilibet aestimare potuit: Sic nullus perfectissime scire poterit, quomodo haec materia, quae prius fuit in ligno humidum radicale, transeat ad extremas partes illius graminis marini, ibique formam suam acquirat; nihilominus constat postea hoc factum esse.

---

Jan Jonston, Thaumatographia naturalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Thaumatographia_naturalis.
