# Thaumatographia naturalis 281

Jan Jonston, Thaumatographia naturalis, CAPVT XXXVII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jan-jonston/thaumatographia-naturalis/281
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jan-jonston/thaumatographia-naturalis/281

Nec vero id erit adeo difficile, cum per continuata gramina facilius illa materia usque ad extremitates illorum fluere possit, quum per nulla intermedia corpora. Sed majoris ut difficultatis, sic operae est pretium indagare hujus admirabilis ortus causam formalem seu seminalem, quae cum in seminibus praehabitis non contineatur haec enim nulla hic habentur) necessarium omnino est, quod aliunde influat materiae praeter communem generationis modum. Nam semina, quae ab utroque animalium sexu conteruntur, & in coitu miscentur, sunt tanquam thecae & vaginae virtutis formatricis & spermaticae, quae format materiam praejacentem spermatis vel sanguinis in essentialem formam convenientem illi speciei cujus sunt semina, quocunque modo mista vel in actum producta. Vis autem illa naturae est benedictio à Deo creatore ei concessa in verbo crescite; quod verbum nunquam inane ut fuit, sic nec erit, donec mundus constabit. Dixit Deus, & omnia quae dixit, facta sunt valde bona, in se ipsis principia multiplicandi suam speciem continentia, ubi individua pereant. Coelum cum suis stellis ab initio ad finem perdurabunt, & elementa integra, aer, aqua, & terra: sed ex his composita, ut intereunt, sic per multiplicationem seminis redeunt, non quidem eadem numero, sed specie, non forma externa, sed interna & essentiali: Verum cum Deus hanc propagationem Naturae sublunari commiserit, atque haec mediate procedat semper quamvis in hoc generando foetu visibilia non adsint semina, à quibus forma materiae suppeditetur, quocirca naturae & rationi congruum est, formam tamen aliunde in materiam profluere, ne quid ex nihilo post primam creationem fieri contra Dei voluntatem videatur.

---

Jan Jonston, Thaumatographia naturalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Thaumatographia_naturalis.
