# Thaumatographia naturalis 282

Jan Jonston, Thaumatographia naturalis, CAPVT XXXVII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jan-jonston/thaumatographia-naturalis/282
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jan-jonston/thaumatographia-naturalis/282

Nihil enim seipsum efformat & suiipsius causa est, praeter aeternum & infinitum Deum; caetera omnia ex nihilo quidem facta sunt ab illo; at non à seipsis, nec propagantur ex nihilo, nec à seipsis, sed per media naturae praescripta. Plato ideas constituit universales cujusque speciei generabilium in certo loco fixas, unde descendat vis formatrix ad cujuslibet speciei individua formanda seu generanda. Quae opinio pulchra vel jucunda quidem est, at verirati reciamat. Nullae enim sunt, vel esse possunt substantiae universales extra intellectum, at saltem individua, quae, quod non habent, dare nequeunt, aut quod dant, non semper ipsa possiuent. Natura est in omnibus rebus seu individuis universim perfusa, quae tamen in singulis subjectis operatur secundum subjectorum conditionem & requisitum, quod verum est in omnibus semina habentibus, cum illa sint ipsa subjecta & vasa naturae, in quae operatur. Sed jam quaeritur, quomodo ea vis seminibus imprimitur & unde, an ab ipsa natura? quod si verum, Ergo ex qualibet materia facit, quid velit, cum cuilibet materiae formam, quam velit, imprimere possit; Et deinde quomodo natura in hoc animali, quod nullum seminium visibile praesuppositum habet, generando procedat, & in similibus aliis ex putredine sola natis?

---

Jan Jonston, Thaumatographia naturalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Thaumatographia_naturalis.
