# Thaumatographia naturalis 286

Jan Jonston, Thaumatographia naturalis, CAPVT XXXVII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jan-jonston/thaumatographia-naturalis/286
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jan-jonston/thaumatographia-naturalis/286

In succino vero utpote pellucido, ea figura incorporea ex imagitione coeli infusa, facile apparet, in aliis opacis corporibus non item: Vti nec in materia ligni dicti, cui non solum figura avis, sed etiam vis naturalis spermatica eam formandi, nutriendi, augmentandi, & in vitae functionibus conservandi, ut in aliis avibus, implantatur. Cum vero non ex traduce seminis aut ovi propagetur, nec semen nec ovum relinquit, ne plus alteri det, quam acceperit à natura: Si enim ova generaret in pullos exclusibilia, ipsa quoque inde prodiisset, quorum neutrum vero applaudit. Quemadmodum enim mulus non est natus à mulo, sed mixto genere equae & asini, sic nec gignit mulum, sed sterilis permanet, ita & dicta avis. Apes ex vermibus nascuntur, vermes in favo ex melle ex naturae mirisica operatione, licet absque sensibili seminis corpore, non tamen absque virtute seminis per apes favo impressa, caelitus primum recepta. Nec vero possibile est, has virtutes spirituales & efficacissimas à nudis Elementis prodire, aut sola propagatione cum materia seminis, quae ex alimento & sanguine fit, extendi in infinitum posse, absque sui diminutione, cum animadvertamus, Elementa fere esse mortua & saltem receptacula materialia virtutum formalium, & materiam seminis ex iisdem Elementis suppleri indies & coacervari. Ideo necessum est, quod quotidie affluat vis formalis in semina formata, vel in eorum defectu, in materiam à natura praeparatam per putrefactionem, vel alias operationes. Vnde forma hujus mirabilis fatus facile deducitur, quod nempe sit virtus coeli aut Solis imaginativa active infusa materia viscosae ligni illius in illis locis ita per putrefactionem dispositi, ut eam vivificet & in novam spiciem Zoophyli seu volucris in concha conclusa promoveat, quę ubi deciderit in aquas natare & volare pennis accretis possit. Finalis autem causa est communis Ornatus mundi, Natura admirabilitas & varietas, utilitas hominum accelarum. Et inprimis Dei Opt. Max. providentia, omnipotentia, & clementia, quae ex hac creatura aequae, ut ex aliis humano generi innotescunt, dum annum AVI annum coronat suis dotibus & orbem terrarum diversis creaturis, ut longe potentior ille in creando & producendo varias animalium species fuerit, quam nos habiles sumus in exprimendo, nominando, aut cognoscendo illas. Satis sit nobis aliquam Dei magnalium partem vidisse aut lustrasse, cum non omnia capere homini mortali fit possibile, nulla vero velle considerare belluinum fit. THAVDigitized by Go ogl

---

Jan Jonston, Thaumatographia naturalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Thaumatographia_naturalis.
