# Thaumatographia naturalis 295

Jan Jonston, Thaumatographia naturalis, VOCABVT. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jan-jonston/thaumatographia-naturalis/295
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jan-jonston/thaumatographia-naturalis/295

Lambd. in Scotia. Genus bisontis Bonasum facit Gesnerus, de quo scribitur, quod ferventissimum, insequente venatore, rejiciat stercus. Id vero, ut accidat animalibus, cursus facit. Calefiunt eo intestina, flatus ob calorem excitantur, quibus inclusis, violenta per angustiam fit eruptio, locorum praesertim ex motu si compressio accidat, quin & metum exprimere sepiae atramentum in exemplo. Philippus Rex Macedonum ad pedem Orbeli montis unum jaculo confodit, cornua sedecim palmarum Herculis religioni data. CAPVT VI. DE CAMELO. Amelus multiplicem habet ventrem, vel quia magni est corporis, vel quia spinosa edit & lignea, providit supremus ut concoqueret. Turbida suavis illi est, nec fluvialem gustat pede nisi turbatam; Africi inedia quinquaginta dierum perpessa, serotino tempore non attingunt pabulum, sed exoneratos campus frondibus alit. Leo Aphric. l. 3. Vitae terminum centesimus annus claudit, aeris insolentia si non contraxerit morbum. Plin. Indis ad cursum serviunt, si Philostrato credimus, nec supra vires est, mille stadiorum una die conficere iter. At genus illud, quod Ragnail apud Afros dicitur centum passuum absolvit millia, modico victu per octo dies iter perpetuans. Cum matre nunquam illis res. Cum pastor ad obtectam admisisset, detecta adeo exarsit, ut eum obtriverit, se egerit praecipitem. Arist. in admir. Dociles esse docuerunt exempla, Si quando inter Aethiopiam & Barbariam solito diutius dici protrahitur iter, parcunt defessis flagro: at certa cantilena in tantum concitantur cursum, ut difficultas sit assequi. Visus Alcairi, ad tympani saltare sonum, miro edoctus modo. Iuvenculus quippe in hypocaustum introducitur, cujus pavimentum, igneum imbibit calorem.

---

Jan Jonston, Thaumatographia naturalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Thaumatographia_naturalis.
